- MAHOMETES II
- MAHOMETES II.Amurathis II. fil. Turcarum Imperat. 9. patri successit, A. C. 1451. Inter Turcas Boiuc, i. e. Magnus, appellatus, terror Europae, et infidelium ab omni aevo felicissimus, Patre Croiaeobsidioni immortuô, exercitum in Thraciam reduxit, Adrianopoli thronô conscensô. Hinc bellum Graeciae illaturus: omnes primo aditus occupavit, unde ipsis auxilia summitti poterant; dein Constantinopolim vi cepit, et expugnavit, A. C. 1453. ubi Constantini Palaeologi Imperatoris caput per ludibrium pilo affixum, et in urbe circumgestatum fuit. Postea Trapezuntinô quoque Imperiô potitus, Regnad duodecim Christianis ademit, 200. urbes cepit, et in his Chalcidem insulam armis, et Scodram deditione Venetis extorsit: quibus peractis Regis titulum cum Imperatorio permutavit. Ab obsidione tamen Belgradi vulnere acceptô, fortitudine Huniadis et zelô Capistrani Christianos ad rem strenue gerendam hortantis, depulsus, in Albaniam transiit, a Scanderbego similiter male habitus, ut et ab Usuncassane Persarum Rege aliquot urbibus exutus; nihilominus Fatô sic volente, Hungariam, Persiam, Moesiam, Bosniam, Valachiam, Transylvaniam et Albaniam peragravit victor: Carinthiâ insuper, Stiriâ, sinope, totâque Peloponnesô potitus, Bellum maritimum annis multis cum nostris maioribus gessit. Rhodum frustra tentavit, Ialiae, captâ Hydrunte, arma intulit, Egnatius l. 3. A. C. 1463. Rhodum fortem, et Italiam superbam, iuxta Epitaphium, quod ipse sibi Latine scripserat. victoriarum cumulo aliquando additurus. Obiit Nicomediae, cum in Aegyptum moveret A. C. 1481. aetat. 53. Imperii 31. Graece, Latine, Arabice et Persice doctissimus, Astrologiam percalluit, formâ, ingeniô, animô inclitus. Sed luxuriosus et fidei minime tenax: Unde a Dracula, cui vim paraverat, in foemore sauciatus: in Stephanum Bosniae Principem Lesbique, contra fidem Davidi Comneno et filiis datam saevus: Turcicae superstitionis pariter et Christianae fidei irrisor. Ob peponem devoratum, 14. ephebis evisceratis, et foede direptâ Constantinopoli, crudelitatis quoque notam meritus. Paul. Iovius in elog. Vigener. contin. Chalcond. Leunclav. Pand. Turc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.